CAPUT VII. De Sarabaitarum principio et conversatione. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Cumque his duabus professionibus monachorum religio Christiana gauderet, coepisset autem in deterius paulatim hic quoque ordo recidere, emersit post haec illud deterrimum et infidele monachorum genus, vel potius noxia illa plantatio rediviva concrevit, quae per Ananiam et Sapphiram exordio Ecclesiae pullulans, apostoli Petri severitate succisa est, quae inter monachos tamdiu detestabilis exsecrandaque iudicata est, nec a quoquam ulterius usurpata, quamdiu illius tam districtae formido sententiae memoriae fidelium inserta duravit, qua beatus apostolus praedictos novi facinoris principes, non poenitentia, non ulla passus est satisfactione curari, sed perniciosissimum germen celeri morte succidit. Illo igitur exemplo quod in Ananiam et Sapphiram apostolica districtione punitum est, a nonnullorum contemplatione paulatim longa incuria et temporis oblitteratione subtracto, emersit istud Sarabaitarum genus, qui ab eo quod semetipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent, ac sigillatim suas curarent necessitates, Aegyptiae linguae proprietate, Sarabaitae nuncupati sunt, de illorum quos praediximus numero procedentes, qui evangelicam perfectionem simulare potius quam in veritate arripere maluerunt, aemulatione scilicet eorum vel laudibus provocati, qui universis divitiis mundi perfectam Christi praeferunt nuditatem. |
2 | Hi igitur dum imbecillo animo rem summae virtutis affectant, vel necessitate ad hanc professionem venire compulsi, dum censeri tantummodo nomine monachorum absque ulla studiorum aemulatione festinant, coenobiorum nullatenus expetunt disciplinam, nec seniorum subiiciuntur arbitrio, aut eorum traditionibus instituti, suas discunt vincere voluntates, nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt, sed ad publicam tantummodo, id est, ad hominum faciem renuntiantes, aut in suis domiciliis sub privilegio huius nominis iisdem obstricti occupationibus perseverant, aut construentes sibi cellulas, easque monasteria nuncupantes, suo in eis iure ac libertate consistunt, nequaquam evangelicis praeceptionibus succumbentes, ut nulla scilicet quotidiani victus sollicitudine, nullis rei fam liaris distentionibus occupentur. Quod illi soli absque infideli dubitatione consummant, qui cunctis mundi huius facultatibus absoluti, ita se coenobiorum praepositis subdiderunt, ut ne sui quidem ipsius fateantur esse se dominos. Illi autem qui districtionem, ut diximus, coenobii declinantes, bini vel terni in cellulis commorantur, non contenti abbatis cura atque imperio gubernari, sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum iugo, exercendi voluntates suas, et procedendi vel quo placuerit evagandi, agendive quod libitum fuerit habeant libertatem, etiam amplius in operibus diurnis quam hi qui in coenobiis degunt, diebus ac noctibus consumuntur, sed non ea fide eodemque proposito. Hoc enim isti faciunt, non ut fructum sui operis subiiciant dispensatoris arbitrio, sed ut acquirant pecunias quas recondant. |
3 | Inter quos quantum intersit advertite. Illi nihil de crastino cogitantes, gratissimos Deo sudoris sui offerunt fructus. Isti vero non solum in crastinum, sed etiam in multorum annorum spatia infidelem sollicitudinem prorogantes, aut mendacem Deum aut inopem credunt, qui promissam quotidiani victus atque indumentorum sufficientiam praebere eis aut non possit, aut nolit. |
4 | Illi hoc omnibus expetunt votis, ut ἀκτημοσύνην, id est, nuditatem omnium rerum paupertatemque possideant, isti ut omnium copiarum affluentiam consequantur. Illi ob hoc certatim statutum transcendere canonem diurnis operibus elaborant, ut quidquid monasterii sanctis usibus redundarit, vel carceribus, vel xenodochio, vel nosocomio, vel indigentibus pro abbatis dispensetur arbitrio. |
5 | Isti ut quidquid quotidianae superfuerit gulae, aut profusiori proficiat voluptati, aut certe philargyriae vitio recondatur. Postremo ut concedamus ab istis haec quoque quae non optimo proposito congeruntur, melius quam diximus posse distribui, nec sic quidem ad meritum virtutis illorum ac perfectionis aspirant. |
6 | Illi enim tantos monasterio redditus conferentes, eisque quotidie renuntiantes, in tanta subiectionis humilitate perdurant, ut quemadmodum sui, ita etiam eorum quae proprio sudore conquirunt potestate priventur, abrenuntiationis primae fervorem, dum quotidie semetipsos laboris sui fructibus nudant, iugiter innovantes. Isti autem in eo ipso quod aliquid pauperibus largiuntur elati, in praeceps quotidie collabuntur. |
7 | Illos patientia atque districtio, qua tam devote in hac quam semel arripuerunt professione perdurant, ut numquam suas expleant voluntates, crucifixos huic modo quotidie vivosque martyres facit; hos arbitrii sui tepor vivos ad inferna demergit. Haec igitur duo genera monachorum in hac quidem provincia aequali propemodum numerositate inter se contendunt. |
8 | Caeterum per alias regiones quas me necessitas catholicae fidei compulit peragrare, istud tertium Sarabaitarum genus abundare ac prope solum esse cognovimus. Temporibus siquidem Lucii qui Arianae perfidiae episcopus fuit, sub Valentis imperio cum diaconiam nostris fratribus deferremus, his videlicet qui de Aegypto ac Thebaida fuerant ob catholicae fidei perseverantiam metallis Ponti atque Armeniae relegati, licet coenobiorum disciplinam in quibusdam civitatibus rarissimam viderimus, Anachoretarum tamen apud illos ne ipsum quidem nomen auditum fuisse comperimus. |